Catulo et meus cor

MISER Catulle, desinas ineptire, et quod uides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, cum uentitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla. Ibi illa multa cum iocosa fiebant, quae tu uolebas nec puella nolebat, fulsere uere candidi tibi soles. Nunc iam illa non uult: tu quoque impotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser uiue, sed obstinata mente perfer, obdura. Uale puella, iam Catullus obdurat, nec te requiret nec rogabit inuitam. at tu dolebis, cum rogaberis nulla. Scelesta, uae te, quae tibi manet uita? Quis nunc te adibit? Cui uideberis bella? Quem nunc amabis? Cuius esse diceris? Quem basiabis? Cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.

Comentarios

Anónimo ha dicho que…
Gorda

Tomate dos en ves de uno y me parece que vas a andar mejor

El enano
Julieta Pinasco ha dicho que…
Y si no llamo a la Croix-rouge que ellos ya saben de los hermanitos Pinasco y acuden a la sola mención de su nombre.
¡VEZZZZZZ! es lo que vos no ves porque hablás en francés. Dite avec moi une fois: Vez va con zeta. Moi, je dois te alphabétiser en espagnol!

Entradas populares de este blog

Leer: la mirada de los otros

Mi familia/ Pespuntes azules

Santiago/ Hace un mes